Quibus de rebus praecipue

Praenotanda

Inter distinctiones theologiae traditionales scientia a comitibus meis mecum sub disciplina teologia apologetica in Universitate Viennensi peracta eschatologiae/philosophiae historiae et quaestioni de Deo/philosophiae religionis attribuitur. Videlicet distinctiones istae insuffi cientes factae sunt, quoniam saecula religiosa stricte defi nita et theologicae notiones, quae cum iis congruunt, ad fi nem pervenerunt seu omnino mutantur. Theologia hodie respectu aliarum disciplinarum (philosophiae, scientiae litterarum, rerum naturarum et rerum socialium etc.) explicari debet et ei quaestiones novae sunt proponendae, quae ad offi cium originale sociopoliticum et mysticum theologiae, id est critica culturae, intelligentiae et religionis, advortundae sunt. Ex hoc contextu intellegitur conatus nos convertendi ad qaestiones quinque, quae explicationes propositi maioris sunt, secundum quod labor Novi Humanismi colendus est. Studiosi omnium disciplinarum invitati sunt, ut operam ad hunc laborem (e.g. forma dissertationum vel thesium) conferant. Ratio illarum quaestionum est diagnosis nobis denuo ad singularitatem, vulnerabilitatem et impossesibilitatem humani respiciendum esse temporibus infestationis omnium hominum (extinctio pluralitatis vitae et linguarum, iactura memoriarum, virtualisatio vitae, suppositio hominis per machinas technicas et biologicas). Iunctus est hic conspectus essentialiter cum quaestione, quomodo res gestae humani generis intelligendae sint, sive perceptione fracturarum earum sive affi rmatione pluralitatis modorum essendi et narrandi. Christianitati nostrae aetatis in hac quaestione specialiter commissum est munus vim Sancti mirifi cam (i.e. non assimilabilem) percipere et discernere, ex cuius creativis et apertis textibus et signaturis historia vitae apparet.

Propositum

Christianitas quasi experimentum Novae Humanitatis: Explicatio, quomodo res gestae intelligendae sint in hospitalibus SANCTI texturis

Quinque quaestiones

APOCALYPSIS sive quaestio naturae temporis
HEGEL sive quaestio memoriae velatae humanitatis
DEUS sive quaestio de quaestione omnino
EUROPA sive quaestio receptionis hospitalis saeculorum pluralium
RESURRECTIO sive quaestio doni mortalitatis

Apocalypsis

Sive quaestio naturae temporis – coniuncta quaestioni fi nis rerum gestarum. Si temporis theorias nostris societatibus dissipatas consideras, natura temporis praecipue rogitatur. Diffi cultas prima conceptiones cosmologicae hodie commune receptae sunt. Illae adaperuerunt extensiones temporalium dimensionum immensas, in quibus res gestae humani generis solum spatium vanescens est respectu “mortis frigoris” omnium strucuturarum notarum cosmicarum entropicae, quae praedicitur. Ii, quibus existentia humana et vita instar scholii est, corroborantur incresecentibus angustiis oecologicis, quae hominibus calamitatem futuram usque ad extincitionem defi nitivam in mentem iniciunt. Diffi cultas altera in rebus humani generis gestis intelligendis virtualisatio omnium dimensionum vitae accrescens est, coniuncta conatui substitutionis hominis machinis immortalibus viventibus seu technicis, quae tempus in repetionabilitatem deformant et memorias narrationesque humanas nec non mortem nihilistice exinaniunt. Propter rationis vivendi iacturam maximi momenti est intelligere, quod Scriptura Sancta texturas naturae temporis et fi nis historiae parit. Quibus humanitas et saeculum narratione (re-)
creatur atque memoria et expectatione critice praedicatur. Haec motio postea a philosophis et poetis continuata et mutata exsequitur mirifi cam SANCTI visionem (praesertim sub signatura JHWH), qua homo ex ipsispeculationibus liberetur. Gravitas specialis apocalypticis illius texturae partibus tempus in omnibus eius formis (praeteritum, praesens, futurum) recapitulantibus competit, in quibus tempus humanitatis futurum ex illis auditur, qui ex narrationibus et correlationibus delapsi sunt – usque ad eventum mortem supervixisse. Hoc propositum quaestionem instituit, an signatura SANCTI paret exitum e mundo, cui visio humani inesse non videtur et qui ex realitate (ex re alterius) in phantasmata virtualia fugiebat.

Hegel

Sive quaestio memoriae velatae humanitatis - coniuncta persuasioni Hegel illum non merere sepeliri sub academicistica arte et monstrum spirituale totalitaritate plenum existimari Opus Hegelianum, maxime liber ille, qui Phänomenologie des Geistes inscribitur, origo seu referentia multorum philosophorum praeclarorum, qui conceptiones philosophiae historicae excogitaverunt, est, de Heidegger ad Benjamin, de Ricoeur ad Levinas et Agamben. Hegel egressus, ut nobis videtur, patefecit ex violenta nostrae scientiae ratione, quae omnia manifestare et demonstrare studet et qua humanitas nostrae aetatis occulta est. Itaque philosophiae et theologiae Hegelii dialecticam, quae circa vitalitatem/humanitatem/spiritualitatem, quae numquam immediate comprehendi possunt, versatur, non immature praedicationibus defi gant („systema totalis“, „spiritus mundi in se reditus“, „pantheismus“, „eurozentrismus“), a quibus haec intelligendi forma, si diligentius consideretur, longe abest. Maius est periculum, ne Hegelii philosophia philologizes. Contra denuo detegendae sunt nostris temporibus subversivae, analyticae et saepe inexpectatae possibilitates intelligendi hegeliani, quae se maxime inter transitus operum eius maiorum dialecticos („inter lineas“) manifestant, ut ad humanitatem vulnerabilem et se semper denuo subtrahentem profi ciscamur.

Deus

Sive quaestio de quaestione omnino. Quaestio Dei saeculis, quae magni erant momenti, prima et ultima quaestio existimabatur. Non solum hominem hac quaestione a bestiis distingui credebant, sed etiam super statum ontologicum machinae adlevari. Temporibus certaminum theismi contra atheismum peractis, quibus homines quaestionem illam persolvere studuerunt, nunc quaestio dubitationibus de hoc saeculo cessisse videtur. Nimirum non solum pertinacia et partialiter readventus rationis Dei in culturis noneuropeaneis manifestant, sed etiam in „mundo occidentali“ transformatio illius portenditur, quam scripturae quaedam, pelliculae cinematographicae et musica abscondite percontari videntur, quod
videndum et sapiendum est, cum nexus saeculi et scientiae communia societatem diutius non vinciant. Ita quaestio forte hominem constituens, i.e. quaestio in temporibus adpropiat, cum quaestiones mundum in limina scientiarum et expectationum propria involvere student – et spes ex eius potentia egriediens, quae iterum signatura Dei/SANCTI signata est.

Europa

Sive quaestio receptionis hospitalis saeculorum pluralium – coniuncta quaestioni signaturarum readventus Dei. „Europa“, quae radices in Africam et in Asiam penitus immittit et quae originem a legendis fundatoriis extorritionis hospitalis (Ulixes, Vergilius, Abraham, Jesus) trahit, locus historicus est, quo reperta autonomia cuiusque hominis, iuncta democratisationi omnium kardinum vitae, plurimis possiblitatibus eius totum inhabitantium mundum permanavit. Averso modus vivendi egocentrices consummentium se ostendet penitus ignorans et pluralitatem linguarum, narrationum religiosarum et nonreligiosarum, traditionum culturalium et historicarum complanans. Spes exigua es fore ut alia signatura mentis europeanae ex eo educat, i.e. memoria communis iterum et iterum extrusa, sed obligatio moralis conscia infestae vulnerabilisque humanitatis. Poteritne haec memoria narrationes illas laesae et effl agitatae vitae polyphones innumerabilium migrantium et sedimenta religionum et nationum relicta conducere in novam perceptionem, quae pluralitatem affi rmat? Dirigetne Die readventus, qui forte in limitibus socialibus culturalibusque apparet, signaturas contemporaneas – „christiane“, „iudaeo-christiane“, „abrahamitice“, „humanistice“, „lucidate“, „saeculariter“, „democratice“, „universaliter“ – in novum modum percipiendi?

Resurrectio

Sive quaestio doni mortalitatis – Coniuncta quaestioni egressionis ex hoc mundo mortuorum viventium. Tempore antico-pagano necesse erat mundum mortuorum a mundo viventium separare, sed contra ecclesia christiana communionem viventium et mortuorum confessa est. His diebus mortalitas hominis iterum maximo labore absconditur et fi at arcanum (aenigma) civitatis saecularis, cui mors ut vacuum horridum res omnes annihilans occurrit. Conatus autem vitam in infi nitatem extrahere, cuius speculum per genera medialia infi nite reiteranda percipere possumus et in manganis nostrae aetatis, praesagitionem squalidam praebet „mundi“ ultra vitam mortemque durantis, quo mors semetipsum supervivit et in (nostrum) „mundum viventium mortuorum“ ducit. Forsitan, datur quaestio, eff ugimus aporiam mortis nihilentis et aeternitatis sine futura, si mortalitatem et vulnerabilitatem hominis pro (quamvis inquietante et saepe amarissimo) dono invitationeque de angaria possessionis exeundi (Lc 17,33; Io 21,22 et al.) habere incipimus? Nonne in hac conceptione opinatio nascat sententiam christianam essentialem „Iesus resurrectus est“ et annexam expectationem resurrectionis carnis ad vitam aeternam imprimis sententiam de mortalitate hominis, non de eius imortalitatem esse?